Evangelium Secundum Marcum*

Caput 6: Versus 31

Venite seorsum.BEDA.Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judaea, quae, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab.Requiescite.Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis.Erant enim,etc.HIER.In arca Noe animalia quae intus erant, foras mittebantur, et quae foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quae est universalis Ecclesia.
(* Traductions européennes)